Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
qui docet manus meas ad prœ́lium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
in audítu auris obœdívit mihi.
Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
Deus, qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me.
Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
Revéla, Dómine, óculos meos.
Et considerábo mirabília de lege tua.
LECTIO PRIOR
De libro Esther
5, 1-5; 7, 1-10
Rex et Aman ad convivium Esther. Aman suspenditur
Die tértio, indúta Esther regálibus vestiméntis stetit in átrio domus régiæ, quod erat intérius contra basílicam regis. At ille sedébat super sólium suum in consistório palátii contra óstium domus. Et factum est, cum vidísset Esther regínam stantem, plácuit óculis eius et exténdit contra eam virgam áuream, quam tenébat manu; quæ accédens tétigit summitátem virgæ eius.
Dixítque ad eam rex: « Quid vis, Esther regína? Quæ est petítio tua? Etiámsi dimídiam partem regni petíeris, dábitur tibi ». At illa respóndit: « Si regi placet, óbsecro, ut vénias ad me hódie et Aman tecum ad convívium, quod parávi ». Statímque rex: « Vocáte, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther ».
Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. Dixítque ei rex étiam in secúndo die, postquam vino incalúerat: « Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fíeri? Etiámsi dimídiam regni mei partem petíeris, impetrábis ». Ad quem illa respóndit: « Si invéni grátiam in óculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam, pro qua rogo, et pópulum meum, pro quo óbsecro. Tráditi enim sumus, ego et pópulus meus, ut conterámur, iugulémur et pereámus. Atque útinam in servos et fámulas venderémur: tacuíssem, quia tribulátio hæc non esset digna conturbáre regem ». Respondénsque rex Asuérus ait: « Quis est iste et ubi est, ut hæc áudeat fácere? ». Dixit Esther: « Hostis et inimícus noster, péssimus iste est Aman ». Quod ille áudiens ílico obstúpuit coram rege ac regína.
Rex autem surréxit irátus et de loco convívii intrávit in hortum palátii. Aman quoque surréxit, ut rogáret Esther regínam pro ánima sua; intelléxit enim a rege sibi decrétum esse malum. Qui cum revérsus esset de horto et intrásset convívii locum, répperit Aman super léctulum corruísse, in quo iacébat Esther, et ait: « Étiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea? ». Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem eius. Dixítque Harbóna, unus de eunúchis, qui stabant in ministério regis: « En étiam lignum, quod paráverat Mardochǽo, qui locútus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitúdinis quinquagínta cúbitos ». Cui dixit rex: « Appéndite eum in eo ». Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo, quod paráverat Mardochǽo; et regis ira quiévit.
RESPONSORIUM
Cf. Est 10, 3f; Is 48, 20b
Israel clamávit ad Dóminum, et salvum fecit Dóminus pópulum suum; * Liberávit nos de ómnibus malis et fecit signa magna.
In voce exsultatiónis annuntiáte: Redémit Dóminus servum suum Iacob. * Liberávit nos de ómnibus malis et fecit signa magna.
LECTIO ALTERA
Ex Homília sancti Ioánnis Pauli Secúndi, papæ, in inítio pontificátus
(Die 22 octobris 1978: AAS 70 [1978], 945-947)
Nolite timere! Aperite ianuas Christo!
Petrus Romam venit! Quid enim eum hanc in Urbem, cor Impérii Románi, diréxit et condúxit, nisi inspiratióni a Dómino infúsæ obœdiéntia? Fórsitan his Galilǽæ piscátor hucúsque veníre nollet. Fórsitan illic manére mallet, apud ripas lacus Genesáreth, sua cum navícula, suis cum rétibus. Sed, a Dómino ductus, eius óbsequens inspiratióni, huc venit!
Secúndum antíquam traditiónem, témpore persecutiónis sub Neróne, Petrus Romam relínquere vóluit. Sed Dóminus intervénit: ei óbviam éxiit. Petrus ad Eum se vertit, intérrogans: « Quo vadis, Dómine? ». Et Dóminus ei statim respóndit: « Romam vénio íterum crucifígi ». Petrus Romam revérsus est et hic usque ad suam mansit crucifixiónem.
Ætas nostra nos invítat, nos impéllit, nos óbligat, ut Dóminum inspiciámus et nos in húmilem piámque immergámus meditatiónem mystérii suprémæ potestátis ipsíus Christi.
Ipse, Qui ex María Vírgine natus est, Fílius fabri lignárii — uti putabátur — Fílius Dei vivi, sicut Petrus conféssus est, venit, ut ex ómnibus nobis « regnum sacerdótum » institúeret.
Concílium Œcuménicum Vaticánum II nobis mystérium memorávit huius potestátis, in lucem próferens missiónem Christi — Sacerdótis, Prophétæ et Magístri, Regis — quæ in Ecclésia perséquitur. Omnes, totus Dei Pópulus istam tríplicem partícipat missiónem. Et fórsitan prætérito témpore in caput Papæ tiára imponebátur, hæc nempe triplex coróna, ut significáret, per eiúsmodi signum, quod totus ordo hierárchicus Ecclésiæ Christi, tota eius « sacra potéstas » in ea exercitáta, áliud non est nisi ministérium, ministérium quod velut unum tenet propósitum: ut univérsus Dei Pópulus hanc tríplicem partícipet Christi missiónem atque semper sub Dómini potestáte máneat, quæ suam oríginem non e potestátibus huius mundi trahit, sed a Patre cælésti et e mystério Crucis Resurrectionísque.
Potéstas absolúta simúlque dulcis et suávis Dómini omni respóndet hóminis profunditáti, eiúsque altíssimis intelléctus, voluntátis cordísque adspiratiónibus. Ea non róboris sermóne lóquitur, sed in caritáte veritatéque exprímitur.
Novus Petri Succéssor in Romána Sede hódie férvidam, húmilem fiduciosámque élevat precem: « Christe! Fac, ut ego fíeri et esse possim servus únicæ tuæ potestátis! Servus dulcis tuæ potestátis! Servus tuæ potestátis quæ nescit occásum! Fac, ut ego servus esse possim! Immo, tuórum servus servórum ».
Fratres et Soróres! Nolíte timére Christum excípere eiúsque potestátem suscípere! Auxiliámini Summum Pontíficem et omnes qui Christo et, cum Christi potestáte, hómini totíque humáno géneri servíre cúpiunt!
Nolíte timére! Aperíte, immo, expándite iánuas Christo! Eius salvíficæ potestáti aperíte Státuum fines, systémata œconómica nec non política, vastas cultúræ, civílis cultus et progressiónis províncias. Nolíte timére! Christus scit « quid in hómine sit ». Solus Ille novit!
Hódie sæpe homo nescit quid intus, in profunditáte ánimi sui suíque cordis áfferat. Sæpe sensus eius vitæ hac in terra est incértus. Dúbio obrúitur quod in desperatiónem mutátur. Sínite ígitur — rogo vos, humíliter ac fidénter vos implóro — sínite Christum cum hómine loqui. Solus Ille verba vitæ habet, sic! vitæ ætérnæ.
RESPONSORIUM
Sir 4, 23-24; 2 Tim 4, 2
Nolíte timére: Redémptor hóminis crucis potestátem revelávit et pro nobis vitam dedit! * Aperíte, expándite iánuas Christo.
Vocámur in Ecclésia, ut eius participémus potestátem. * Aperíte, expándite iánuas Christo.
ORATIO
Orémus.
Deus, dives in misericórdia, qui sanctum Ioánnem Paulum, papam, univérsæ Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, præsta, quǽsumus, ut, eius institútis edócti, corda nostra salutíferæ grátiæ Christi, uníus redemptóris hóminis, fidénter aperiámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky