28 septembris 2026

S. Venceslai, martyris
memoria ad libitum

Natus in Bohemia circa annum 907, christiane educatus ab amita, regimen ducatus suscepit anno fere 925. Multas difficultates sustinuit in subditis regendis et in fide informandis. A fratre Boleslao proditus, occisus fuit a sicariis anno 935. Inter martyres statim habitus, ut præcipuus patronus Bohemiæ colitur.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera

diem triumphálem tuum,

quo sánguinis merces tibi

coróna vincénti datur.

Hic te ex tenébris sǽculi,

tortóre victo et iúdice,

evéxit ad cælum dies

Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps

collúces insígni stola,

quam testis indomábilis

rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,

placátus ut Christus suis

inclínet aurem prósperam,

noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere

Christi favórem déferens,

sensus graváti ut séntiant

levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio

et Spíritu Paráclito,

qui te coróna pérpeti

cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 1-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
I

In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *

in iustítia tua líbera me.

Inclína ad me aurem tuam, *

accélera, ut éruas me.

Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *

quóniam tu es fortitúdo mea.

In manus tuas comméndo spíritum meum; *

redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Odísti observántes vanitátes supervácuas, *

ego autem in Dómino sperávi.

Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *

quóniam respexísti humilitátem meam;

agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

nec conclusísti me in mánibus inimíci; *

statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †

conturbátus est in mæróre óculus meus, *

ánima mea et venter meus.

Quóniam defécit in dolóre vita mea *

et anni mei in gemítibus;

infirmáta est in paupertáte virtus mea, *

et ossa mea contabuérunt.

Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †

et vicínis meis valde et timor notis meis: *

qui vidébant me foras, fugiébant a me.

Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *

factus sum tamquam vas pérditum.

Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *

horror in circúitu;

in eo dum convenírent simul advérsum me, *

auférre ánimam meam consiliáti sunt.

Ego autem in te sperávi, Dómine; †

dixi: « Deus meus es tu, *

in mánibus tuis sortes meæ ».

Eripe me de manu inimicórum meórum *

et a persequéntibus me;

illústra fáciem tuam super servum tuum, *

salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

III

Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *

quam abscondísti timéntibus te.

Perfecísti eis, qui sperant in te, *

in conspéctu filiórum hóminum.

Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *

a conturbatióne hóminum;

próteges eos in tabernáculo *

a contradictióne linguárum.

Benedíctus Dóminus, *

quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

Ego autem dixi in trepidatióne mea: *

« Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum ».

Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *

dum clamárem ad te.

Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †

fidéles consérvat Dóminus *

et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *

omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.

Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

1, 12-26

Paulus in iudicium vocatus

Scire vos volo, fratres, quia, quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt evangélii, ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório et in céteris ómnibus, et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis abundántius audére sine timóre verbum loqui. Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem, quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prǽdicant; hi quidem ex caritáte sciéntes quóniam in defensiónem evangélii pósitus sum, illi autem ex contentióne Christum annúntiant, non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive sub obténtu sive in veritáte, Christus annuntiétur, et in hoc gáudeo; sed et gaudébo, scio enim quia hoc mihi provéniet in salútem per vestram oratiónem et subministratiónem Spíritus Iesu Christi, secúndum exspectatiónem et spem meam quia in nullo confúndar sed in omni fidúcia sicut semper et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum. Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. Coártor autem ex his duóbus desidérium habens dissólvi et cum Christo esse, multo magis mélius; permanére autem in carne magis necessárium est propter vos. Et hoc confídens scio quia manébo et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum et gáudium fídei, ut gloriátio vestra abúndet in Christo Iesu in me per meum advéntum íterum ad vos.

RESPONSORIUM

Phil 1, 19, 20. 21

Scio, secúndum exspectatiónem et spem meam, quia in nullo confúndar; sed in omni fidúcia, sicut semper et nunc, * Magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

Mihi enim vívere Christus est, et mori lucrum. * Magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

LECTIO ALTERA

E Legénda prima palæosláva

(Edit. M. Weingart, Pragæ 1934, 974-983)

Regis, qui iudicat in veritate pauperes, thronus in æternum firmabitur

Cum pater eius Vratisláus mórtuus esset, constituérunt Bohémi Vencesláum príncipem. Et Dei grátia in fide perféctus erat. Omnibus enim paupéribus bene faciébat, nudos vestiébat, esuriéntes alébat, peregrínos excipiébat secúndum vocem evangélicam. Víduis non patiebátur iniúriam fíeri, hómines omnes, páuperes et dívites amábat, Deo serviéntibus ministrábat, ecclésias multas ornábat.

Supérbi vero facti sunt viri Bohémi et persuasérunt Bolesláo, fratri eius minóri, dicéntes: « Occisúrus te est frater Vencesláus conspírans cum matre et viris suis ».

Cum essent festivitátes dedicatiónum ecclesiárum in ómnibus civitátibus, Vencesláus visitábat omnes civitátes. Ingréssus est ígitur Bolesláviam civitátem die domínica, in festo Cosmæ et Damiáni. Audíta missa, vóluit Pragam revérti. Bolesláus autem retínuit eum scelésta mente dicens: « Cur abitúrus es, frater? ». Mane facto campánam pulsavérunt ad offícium matutínum. Vencesláus vero, audíto campánæ sono, dixit: « Laus tibi, Dómine, qui dedísti mihi vívere ad hoc mane ». Et surréxit et ivit ad offícium matutínum.

Statim assecútus est eum Bolesláus in iánua. Vencesláus respéxit ad eum et dixit: « Frater, bonus eras nobis fámulus heri ». Bolesláo autem diábolus inclinávit se ad aures et pervértit cor eius et, evagináto gládio, respóndit ei dicens: « Nunc volo tibi mélior fíeri ». His dictis, ferit caput eius gládio.

Vencesláus vero convérsus ad eum dixit: « Quid in ánimo habes, frater? ». Et prehénsum humi eum prostrávit. Accúrrit autem quidam de consiliáriis Boleslái, et percússit manum Venceslái. Hic manu vulnerátus, fratre dimísso, confúgit ad ecclésiam. Maléfici autem duo occidérunt eum in ecclésiæ iánua. Alius accúrrens, latus eius transfódit gládio. Vencesláus inde statim efflávit ánimam cum his verbis: In manus tuas, Dómine, trado spíritum meum.

RESPONSORIUM

Cf. Os 14, 6; cf. Ps 92, 13a. 14

Iustus germinábit sicut lílium, * Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

Plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. * Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátum mártyrem Vencesláum cælésti regno terrénum postpónere docuísti, eius précibus concéde, ut, nosmetípsos abnegántes, tibi toto corde adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky