5 septembris 2026

S. Teresiæ de Calcutta, virginis
memoria ad libitum

Agnes Gonhxa Bojaxhiu, nata in Epiro die 26 augusti 1910, respectu vocationis missionariæ, ingressa est Congregationem Sororum de Loreto anno 1929, antequam missa est in Indiam. Die 10 septembris 1946 promissum servandi Domino in pauperrimos solvit, ita ut, interiectis duobus annis, inceptum apostolatui apud plebem et infimam multitudinem dedit, Congregationesque Missionariarum et Missionariorum a Caritate fundans. Dolorem obscuritatis interioris sereniter accipiens, demonstravit valde victoriam luminis Christi donec quieti æternæ, die 5 septembris 1997, Calcuttæ se fidenter dedit.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine

devóta plebs sollémnia,

dum in cælórum cúlmine

hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus

vacávit iam viríliter,

sanctórum nunc agmínibus

coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam

infírmæ carnis vítium;

sprevit mundi blandítiam

Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige

servans a cunctis hóstibus;

culpárum lapsus córrige

nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis
Domini res gestas narrare, laudare est (Cassiodorus).
I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo deórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Dómino dominórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui facit mirabília magna solus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit cælos in intelléctu, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui expándit terram super aquas, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit luminária magna, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

solem, ut præésset diéi, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

lunam et stellas, ut præéssent nocti, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui edúxit Israel de médio eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

in manu poténti et bráchio exténto, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et tradúxit Israel per médium eius, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui percússit reges magnos, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et occídit reges poténtes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Sehon regem Amorræórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et Og regem Basan, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et dedit terram eórum hereditátem, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

hereditátem Israel servo suo, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et redémit nos ab inimícis nostris, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui dat escam omni carni, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo cæli, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.

Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

31, 15-22. 27-34

Salus et fœdus novum prænuntiantur

Hæc dicit Dóminus:

« Vox in Rama audíta est

lamentatiónis, luctus et fletus

Rachel plorántis fílios suos

et noléntis consolári super eis, quia non sunt ».

Hæc dicit Dóminus:

« Quiéscat vox tua a plorátu,

et óculi tui a lácrimis,

quia est merces óperi tuo,

ait Dóminus,

et reverténtur de terra inimíci.

Et est spes novíssimis tuis,

ait Dóminus,

et reverténtur fílii ad términos suos.

Audiens audívi Ephraim transmigrántem:

“Castigásti me et erudítus sum

quasi iuvénculus indómitus;

convérte me et convértar

quia tu Dóminus Deus meus.

Postquam enim convertísti me,

egi pæniténtiam;

et postquam ostendísti mihi,

percússi femur meum;

confúsus sum et erúbui,

quóniam sustínui oppróbrium adulescéntiæ meæ”.

Estne fílius honorábilis mihi Ephraim

aut puer delectábilis,

quia ex quo locútus sum de eo,

adhuc recordábor eius?

Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum:

míserans miserébor eius »,

ait Dóminus.

Státue tibi lápides,

pone tibi signa,

dírige cor tuum in iter,

viam, in qua ambulásti;

revértere, virgo Israel,

revértere ad civitátes tuas istas.

Usquequo vagáberis,

fília rebéllis?

Quia creávit Dóminus novum super terram:

fémina circúmdabit virum.

« Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Israel et domum Iudæ sémine hóminum et sémine iumentórum. Et sicut vigilávi super eos, ut evéllerem et demolírer et dissipárem et dispérderem et afflígerem, sic vigilábo super eos, ut ædíficem et plantem, ait Dóminus.

In diébus illis non dicent ultra: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt”, sed unusquísque in iniquitáte sua moriétur; omnis homo, qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes eius.

Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iudæ pactum novum; non secúndum pactum, quod pépigi cum pátribus eórum in die, qua apprehéndi manum eórum, ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum, quod írritum fecérunt, et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus. Sed hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israel post dies illos, dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum et in corde eórum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit ultra vir próximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognósce Dóminum”; omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus, quia propitiábor iniquitáti eórum et peccáti eórum non memorábor ámplius ».

RESPONSORIUM

Ps 50 (51), 12. 11

Cor mundum crea in me, Deus; * Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. * Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

LECTIO ALTERA

Ex Scriptis sanctæ Terésiæ de Calcutta vírginis

(Epistola ad p. Iosephum Neuner anno circiter 1960 missa: B. Kolodiejchuk, Mother Teresa. Come be my light, p. 209-212)

Si obscuritas mea est lux pro aliqua anima perfecte læta sum

Lauréti, pater, valde felix eram, mea opinióne, felicíssima sorórum. Póstea vocátio venit. Dóminus noster me recte postulávit; vox eius clara erat et persuasióne plena. Me étiam etiámque postulávit anno millésimo nongentésimo quadragésimo sexto. Sciébam eum esse. Timor et terríbiles sensus erant in me, nam timébam ne in errórem indúcerer. Cum semper obœdiénter vixíssem, cunctam rem ad patrem meum spirituálem détuli, continénter sperans ut hæc ómnia ab eo tamquam fraus diáboli existimaréntur. Mínime vero: sicut vox illa, is quoque dixit: «Ipse Iesus id a te petit». Deínde bene scis omnis rei éxitum. Superioríssæ meæ me misérunt in óppidum v.d. Asansol anno millésimo nongentésimo quadragésimo séptimo, ubi Dóminus noster se omníno donáre mihi visus est. Dulcédo et consolátio et únio sex illórum ménsium quam citíssime transiérunt. Dénique mense Decémbri anno millésimo nongentésimo duodequinquagésimo ópera incépta est.

Pater, iam ab anno millésimo nongentésimo undequinquagésimo vel millésimo nongentésimo quinquagésimo in ánimo meo est hic terríbilis sensus amissiónis, hæc infánda obscúritas, hæc solitúdo, hoc contínuum ardens desidérium Dei quod in imo corde máximum dolórem cóncitat. Talis est obscúritas ut pro certo vidére non possim, neve mente neve ratióne. Locus Dei in ánima mea vácuus est. Deus in me abest. Cum dolor ob desidérium tam magnus est, Deum cúpio atque cúpio; sed hoc séntio: ille me non vult, ille non est hic. Cælum, ánimæ: num hæc tantúmmodo verba sunt neque mihi ullam significatiónem habent? Ipsa mea vita discórdans vidétur. Quo ánimas ire ádiuvo? Cur hæc ómnia? Ubi est ánima in esséntia mea? Deus me non vult. Aliquándo cor meum séntio profécto clamans: «Deus meus!», sed nihil ádvenit. Cruciátum et dolórem descríbere néqueo. Usque ab infántia mea Iesum in Sanctíssimo Sacraménto teneríssime amávi, sed hic amor quoque evánuit. Nihil coram Iesu séntio at nullo modo Sanctam Communiónem pérdere volo.

Réspice, pater, contradictiónem vitæ meæ. Deum cúpio, eum amáre volo, valde amáre, tantum vívere pro eius amóre, tantum amáre, áttamen modo dolor est, desidérium neque amor. Ante áliquot annis, círciter septéndecim, Deo áliquid pulchérrimi dare volébam. Operam impéndi, sub pæna mortális peccáti, ut nihil ei recusárem. Ex eo témpore hanc promissiónem servávi. Nonnúmquam, cum obscúritas crássior est et mox áliquid Deo negatúra sum, cogitátio illíus promissiónis me súblevat.

Deum solum in vita mea volo. “Opera” vere et únice eius est. Ille me postulávit, ille mihi dixit quid ágere debérem, ille omnem gradum meum rexit, ille omnem motum meum dírigit, ille in ore meo verba mittit, ille facultátem docéndi viam soróres mihi concédit. Hæc ómnia et univérsum quod in me est, ille est. Quare, cum mundus me laudat, ánima mea vere mínime tángitur, ne léviter quidem. Ad óperam quod áttinet, credo eam totam ab eo proveníre.

Antea coram Dómino nostro multas horas dégere póteram, eum amans et cum eo cólloquens; nunc autem meditátio quoque diffícilis est: nihil, vel tantúmmodo “Deus meus” dico, et aliquándo étiam hæc invocátio non exit. Tamen, áliqua ex parte in imo corde meo, desidérium Dei in ténebris iter aperíre pergit. Cum foris sum, labórans vel in hómines nonnúllos incúrrens, præséntia alicúius est qui própius me vivit, in me vere. Néscio quid sit, sed sæpe, étiam cotídie, amor erga Deum in me vérior fit et, sine certa sciéntia, repénte Iesu dico insolitíssima amóris verba.

Pater, cor meum tibi pandi: doce me Deum amáre, doce me eum valde amáre. Docta non sum, multa de Dei rebus néscio: Deum amáre volo quómodo et quantum ille est mihi “Pater meus”.

Cor meum, ánima mea et corpus meum Deo tantum sunt. Ille fíliam amóris sui, sicut haud optátam, eiécit. Qua de causa, pater, in hoc recéssu státui ut in eius potestáte essem. De me sane fáciat id quod vult, quómodo vult, per totum tempus ille volúerit. Si obscúritas mea est lux pro áliqua anima – sed étiam si nihil valet pro ullo hómine – perfécte læta sum, quia flos Dei agri sum.

RESPONSORIUM

Cf. Cant 3, 1-2; 5, 6; Ps 36 (37), 5

Quæsívi, quem díligit ánima mea; quæsívi illum et non invéni; vocávi, et non respóndit mihi. * Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, et ipse fáciet.

Quæsívi, quem díligit ánima mea, “Surgam et circuíbo civitátem; per vicos et platéas quæram, quem díligit ánima mea”. * Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, et ipse fáciet.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátam Terésiam, vírginem, vocásti, ut amóri Fílii tui in cruce sitiéntis exímia caritáte in paupérrimos respondéret, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, in afflíctis frátribus Christo ministráre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky