9 iulii 2026

Ss. Augustini Zhao Rong, presbyteri,
et sociorum, martyrum

memoria ad libitum

Natus est Augustinus in Sinis anno 1746 et, a militia imperatoris ad fidem perseverantia sanctorum martyrum conversus, sacerdos factus est atque ob confessionem et prædicationem Evangelii anno 1815 ipse martyr occubuit. Una cum eo commemorantur permulti socii martyres Ecclesiæ Dei, qui, episcopi, presbyteri, religiosi ac religiosæ necnon laici viri, mulieres, pueri, puellæ et parvuli, variis in ætatibus et locis Sinarum Christi divitias verbo et opere inter angustias testati sunt.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,

coróna confiténtium,

qui respuéntes térrea

perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus

appóne nostris vócibus;

tropǽa sacra pángimus,

ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus

parcéndo confessóribus;

tu vince nostra crímina

donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
I

Deus, áuribus nostris audívimus; †

patres nostri annuntiavérunt nobis *

opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, *

afflixísti pópulos et dilatásti eos.

Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *

et bráchium eórum non salvávit eos;

sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *

quóniam complacuísti in eis.

Tu es rex meus et Deus meus, *

qui mandas salútes Iacob.

In te inimícos nostros proiécimus, *

et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.

Non enim in arcu meo sperábo, *

et gládius meus non salvábit me.

Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *

et odiéntes nos confudísti.

In Deo gloriábimur tota die *

et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

Nunc autem reppulísti et confudísti nos *

et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *

et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *

et in géntibus dispersísti nos.

Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *

nec dítior factus es in commutatióne eórum.

Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *

subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *

commotiónem cápitis in pópulis.

Tota die verecúndia mea contra me est, *

et confúsio faciéi meæ coopéruit me

a voce exprobrántis et obloquéntis, *

a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

Hæc ómnia venérunt super nos, †

nec oblíti sumus te; *

et iníque non égimus in testaméntum tuum.

Et non recéssit retro cor nostrum, *

nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

sed humiliásti nos in loco vúlpium *

et operuísti nos umbra mortis.

Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *

et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

nonne Deus requíret ista? *

Ipse enim novit abscóndita cordis.

Quóniam propter te mortificámur tota die, *

æstimáti sumus sicut oves occisiónis.

Evígila quare obdórmis, Dómine? *

Exsúrge et ne repéllas in finem.

Quare fáciem tuam avértis, *

oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *

conglutinátus est in terra venter noster.

Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *

et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Dómine, ad quem íbimus?

Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro primo Chronicórum

22, 5-19

Ædificatio templi a David præparatur

In diébus illis: Dixit David: « Sálomon fílius meus puer párvulus est et tener; domus autem, quæ ædificánda est Dómino, talis esse debet, ut in cunctis regiónibus nominétur et glorificétur. Præparábo ergo ei necessária ». Et ob hanc causam ante mortem suam omnes parávit impénsas.

Vocavítque Salomónem fílium suum et præcépit ei, ut ædificáret domum Dómino Deo Israel; dixítque David ad Salomónem: « Fili mi, voluntátis meæ fuit, ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei, sed factus est ad me sermo Dómini dicens: “Multum sánguinem effudísti et magna bella bellásti. Non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me. Fílius, qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus; fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum et ob hanc causam Sálomon vocábitur, et pacem et ótium dabo in Israel cunctis diébus eius. Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium et ego ero ei in patrem; firmabóque sólium regni eius super Israel in ætérnum”. Nunc ergo, fili mi, sit Dóminus tecum; et prosperáre et ædífica domum Dómino Deo tuo, sicut locútus est de te. Tantum det tibi Dóminus prudéntiam et sensum, ut régere possis Israel et custodíre legem Dómini Dei tui; tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et iudícia, quæ præcépit Dóminus Móysi super Israel. Confortáre et viríliter age; ne tímeas neque páveas. Ecce ego in labóre meo præparávi impénsas domus Dómini: auri talénta centum mília et argénti mille mília talentórum, æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine. Ligna et lápides præparávi; tu autem ad ea adícies. Habes quoque plúrimos artífices látomos et cæmentários artificésque lignórum et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos in auro et argénto et ære et ferro, cuius non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum ».

Præcépit quoque David cunctis princípibus Israel, ut adiuvárent Salomónem fílium suum: « Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit et déderit vobis réquiem per circúitum et tradíderit habitatóres terræ in manu vestra, et subiécta sit terra coram Dómino et coram pópulo eius. Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum; et consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei, ut introducátur arca fœ́deris Dómini et vasa Deo consecráta in domum, quæ ædificátur nómini Dómini ».

RESPONSORIUM

1 Chr 22, 19; Ps 131 (132), 7; Is 56, 7c

Præbéte corda vestra et ánimas vestras, consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei; * Ingrediámur in tabernáculum eius, adorémus ad scabéllum pedum eius.

Dicit Dóminus: Domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis. * Ingrediámur in tabernáculum eius, adorémus ad scabéllum pedum eius.

LECTIO ALTERA

Ex Homília Ioánnis Pauli Papæ Secúndi in canonizatióne beatórum mártyrum in Sinis

(AAS 92 [2000], 849-850)

Sanguis martyrum fidem christianam testificat

« Sanctífica eos in veritáte; sermo tuus véritas est ». Hæc invocátio, quæ vocem Christi precis sacerdotális ad Patrem in última Cena elevátæ reddit, e sanctórum et beatórum ágmine ascéndere vidétur, quos Spiritus Sanctus per generatiónes in Ecclésia sua súscitat. Bismillénio post incéptum opus redemptiónis, nobis hódie assúmimus hanc invocatiónem, ante óculos habéntes exémpla sanctitátis Augustíni Zhao Rong eiúsque centum et undevigínti sociórum mártyrum in Sinis. Deus Pater, « eos sanctificávit in suo amóre », oratiónem exáudiens Fílii, qui ei « pópulum sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret ».

Ecclésia Dómino grátias agit, quóniam eam benedícit et in eam lucem effúndit cum splendóre sanctitátis horum filiórum et filiárum Sinénsium. Puélla Anna Wang, quattuórdecim annos nata, minis réstitit carníficis, qui eam adhortábat ut a Christi fide defíceret, dicens, dum æquo ánimo ad cápitis amputatiónem se parábat: « Cælórum porta ómnibus apérta est », ac ter múrmurans Iesum invocávit; Xi Guizi, iúvenis duodevigínti annórum, iis, qui bráchium dextrum vix ei abscíderant atque, eo vivénte, pellem detráhere moliebántur, impávidus acclamávit: « Unaquǽque pars carnis meæ, unaquǽque stilla sánguinis mei in memóriam vestram revocábit, quia christiánus sum ».

Eadem fortitúdine et lætítia álii octogínta quinque Sinénses testimónium præbuérunt, viri et mulíeres cuiúsvis ætátis et condiciónis, sacerdótes, religiósæ et christifidéles láici, qui dono vitæ indefectíbilem suam fidelitátem erga Christum et Ecclésiam confirmavérunt. Quod áccidit váriis in ætátibus et in angústis difficilibúsque tempóribus históriæ Ecclésiæ in Sinis.

In hoc mártyrum ágmine étiam trigínta et tres missionárii ac missionáriæ respléndunt, qui, pátriam suam dereliquéntes, se in natúram rerum et mentem Sinénsium ínseri conáti sunt, particularitátes illárum pártium contéxtus magno cum amóre assuméntes, desidério capti Christum annuntiándi et huic pópulo serviéndi. Eórum sepúlcra eo adhuc manent, ut demónstrent se illíus esse pátriæ próprios, quam sincéro corde, etiámsi humána infirmitáte, dilexérunt, in eam omnes vires suas impendéntes. « Némini nocúimus », respóndit epíscopus Francíscus Fogolla ad gubernatórem, qui próprio gládio ad eum percutiéndum se parábat, « e contrário multis profúimus ».

RESPONSORIUM

Mt 5, 44-45. 48

Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, * Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.

Estóte ergo perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. * Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui per sanctórum mártyrum Augustíni et sociórum confessiónem Ecclésiam tuam mirábili dispensatióne roborásti, concéde ut pópulus tuus, missióni sibi créditæ fidélis, et increménta libertátis accípiat et veritátem coram mundo testificétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky