Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *
a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
et in ira molésti erant mihi.
Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor.
Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
Ecce elongábo fúgiens *
et manébo in solitúdine.
Exspectábo eum, qui salvum me fáciat *
a spíritu procéllæ et tempestáte ».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, *
quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, †
iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; *
et non defécit de platéis eius frauduléntia et dolus.
Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Ego autem ad Deum clamábo, *
et Dóminus salvábit me.
Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
et exáudiet vocem meam.
Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
quóniam in multis sunt advérsum me.
Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
qui est ante sǽcula.
Non enim est illis commutátio, *
et non timuérunt Deum.
Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti.
Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
12, 1-25
Iob exponit Dei dominium supra omnem humanam sapientiam esse
Respóndens Iob dixit:
« Ergo vos estis soli hómines,
et vobíscum moriétur sapiéntia.
Et mihi est cor sicut et vobis,
nec inférior vestri sum;
quis enim hæc, quæ nostis, ignórat?
Qui deridétur ab amíco suo sicut ego,
invocábit Deum, et exáudiet eum;
deridétur enim iusti intégritas.
Lampas contémpta apud cogitatiónes eórum qui secúri sunt,
paráta iis, qui vacíllant pede.
Tranquílla sunt tabernácula prædónum,
et secúra iis, qui próvocant Deum,
iis, qui Deum tenent manu sua.
Nimírum intérroga iuménta, et docébunt te,
et volatília cæli, et indicábunt tibi.
Lóquere terræ, et docébit te;
et narrábunt pisces maris.
Quis ignórat in ómnibus his
quod manus Dómini hoc fécerit?
In cuius manu ánima omnis vivéntis
et spíritus univérsæ carnis hóminis.
Nonne auris verba diiúdicat,
et palátum cibum sibi gustat?
In sénibus est sapiéntia
et in longǽvis prudéntia.
Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo;
ipse habet consílium et intellegéntiam.
Si destrúxerit, nemo est, qui ædíficet;
si inclúserit hóminem, nullus est, qui apériat.
Si continúerit aquas, aréscent;
et, si emíserit eas, subvértent terram.
Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia;
ipse novit et decipiéntem et eum, qui decípitur.
Indúcit consiliários spoliátos
et iúdices in stupórem.
Bálteum regum dissólvit
et præcíngit fune renes eórum.
Indúcit sacerdótes spoliátos
et optimátes supplántat;
commútans lábium verácium
et doctrínam senum áuferens.
Effúndit despectiónem super príncipes
et cíngulum fórtium reláxat.
Qui revélat profúnda de ténebris
et prodúcit in lucem umbram mortis.
Qui multíplicat gentes et perdit eas
et subvérsas in íntegrum restítuit.
Qui immútat cor príncipum pópuli terræ et décipit eos
et erráre eos fáciet per ínvium desértum.
Palpábunt quasi in ténebris et non in luce,
et erráre eos fáciet quasi ébrios ».
RESPONSORIUM
Iob 12, 13. 14; 23, 13
Apud Deum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.
Ipse enim solus est, et quis repéllet eum? Quodcúmque vóluit, hoc fecit. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Pauli Sexti, papæ
(In ultima Concilii Œcumenici Vaticani secundi publica Sessione, die 7 decembris 1965: AAS 58 [1966] 53. 55-56. 58-59)
Opus est cognoscere hominem, ut cognoscatur Deus
Ope huius Concílii, doctrína theocéntrica ac theológica, uti aiunt, de humána natúra ac de mundo ad se hóminum mentes convértit, quasi eos próvocans, qui illam a nostræ ætátis ratióne aliénam atque extráneam putent; atque tália sibi árrogat, quæ mundus primum quidem absúrda iúdicet, sed póstea, ut fore confídimus, humána, sapiéntia ac salutária ultro agnóscet: scílicet Deum esse. Utique Deus est; reápse exsístit; vivit; persóna est; est próvidus, infiníta bonitáte prǽditus, et quidem bonus non solum in se, sed maximópere étiam erga nos; est noster Creátor, nostra véritas, nostra felícitas; ádeo ut homo, cum mentem et cor suum in Deo defígere nítitur, contemplatióni vacándo, actum ánimi sui elíciat, qui ómnium nobilíssimus ac perfectíssimus est habéndus; actum dícimus, a quo nostris étiam tempóribus innúmeri humánæ navitátis campi suæ dignitátis gradum súmere possunt ac debent.
Verum enimvéro Ecclésia, in Concílio collécta, suam consideratiónem summópere inténdit — prætérquam in semetípsam, atque in necessitúdinem, qua cum Deo coniúngitur — in hóminem étiam, in hóminem, sícuti reápse hoc témpore se conspiciéndum præbet: hóminem, dícimus, qui vivit; hóminem, qui sibimetípsi uni provehéndo déditus est; hóminem, qui non modo sese dignum exístimat, ad quem unum, véluti ad quoddam centrum, omne stúdium conferátur, sed étiam affirmáre non verétur, se esse cuiúsvis rei princípium atque ratiónem. Totus homo phænoménicus, suis innúmeris ánimi habítibus indútus, quibus in conspéctum venit, se Concílii Pátribus obiécit, qui et ipsi hómines, immo omnes Pastóres atque fratres sunt, inténta cura atque amánti caritáte prǽditi: homo, qui suas luctuósas fortúnas animóse conquéritur; homo, qui et prætérito et nostro hoc témpore álios infra se pósitos exístimat, ideóque semper fluxus atque fucátus, sui cúpidus et ferox est; homo sibi dísplicens, qui risus edit et lácrimas fundit; homo ad ómnia versátilis, ad quáslibet partes agéndas fácilis; homo in unam sciéntiæ pervestigatiónem ácriter inténtus; homo, qui uti talis cógitat, amat, in labóribus desúdat, semper ad áliquid ánimum advértit; homo, qui sacra quadam cum religióne est considerándus, ob suæ infántiæ innocéntiam, ob suæ inópiæ arcánum, ob pietátem, quam suæ ægritúdines movent; homo hinc sui ipsíus tantum studiósus, hinc societáti favens; homo simul laudátor témporis acti, simul pósterum tempus præstólans, illúdque felícius quam prætéritum sómnians; homo ex áltera parte crimínibus obnóxius, ex áltera sanctis móribus ornátus; et deínde deínceps. Humanitátis illud láicum atque profánum stúdium, immáni qua est magnitúdine, tandem aliquándo pródiit, idémque ad certámen, ut ita dicámus, Concílium lacessívit. Relígio, id est cultus Dei, qui homo fíeri vóluit, atque relígio — talis enim est æstimánda — id est cultus hóminis, qui fíeri vult Deus, inter se congréssæ sunt. Quid tamen áccidit? Certámen, prœ́lium, anáthema? Id sane habéri potúerat, sed plane non áccidit. Vetus illa de bono Samaritáno narrátio exémplum fuit atque norma, ad quam Concílii nostri spirituális rátio dirécta est. Etenim, imménsus quidam erga hómines amor Concílium pénitus pervásit. Perspéctæ et íterum considerátæ hóminum necessitátes, quæ eo molestióres fiunt, quo magis huius terræ fílius crescit, totum nostræ huius Sýnodi stúdium detinuérunt. Hanc saltem laudem Concílio tribúite, vos, nostra hac ætáte cultóres humanitátis, qui veritátes rerum natúram transcendéntes renúitis, iidémque novum nostrum humanitátis stúdium agnóscite: nam nos étiam, immo nos præ céteris, hóminis sumus cultóres.
Quæ cum ita sint, faténdum revéra est, cathólicam religiónem et humánam vitam inter se amíco fœ́dere iungi, et utrámque simul conspiráre ad unum quoddam humánum bonum: religiónem scílicet cathólicam pro humáno génere esse, humaníque géneris esse quodámmodo vitam.
Quodsi omnes, qui hic præséntes adéstis, memínimus in vultu cuiúsvis hóminis, máxime si lácrimis ac dolóribus efféctus est translúcidus, agnoscéndum esse vultum Christi, Fílii hóminis; ac si in vultu Christi agnoscéndus est vultus Patris cæléstis, secúndum illud: Qui videt me, videt et Patrem, modus noster res humánas æstimándi mutátur in Christianísmum, qui in Deum ut in médium totus dirígitur; ita ut rem hoc étiam modo enuntiáre possímus: scílicet opus esse cognóscere hóminem, ut cognoscátur Deus.
Amáre hóminem, dícimus, non ut instruméntum, sed ut primum véluti finem, quo ad suprémum finem, humánas res transcendéntem, perveniámus.
RESPONSORIUM
Cf. Phil 4, 8
Quæcúmque sunt vera, pudíca, iusta, casta, amabília, bonæ famæ, * Hæc cogitáte.
Si qua virtus et si qua laus, * Hæc cogitáte.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui Ecclésiam tuam regéndam beáto Paulo papæ commisísti, strénuo Fílii tui Evangélii apóstolo, præsta, quǽsumus, ut, ab eius institútis illumináti, ad civílem amóris cultum in mundum dilatándum tibi collaboráre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky