Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Hæc fémina laudábilis
et honoráta méritis,
ut sanctis pollet móribus,
triúmphat sic cum ángelis.
Ex corde devotíssimo
orans Deum cum lácrimis,
vigíliis, ieiúniis
hærébat hæc assíduis.
Contémnens mundi glóriam
ac mente semper íntegra,
perféctam post iustítiam
migrávit super sídera.
Quæ sanctitátis áctibus
sua ditávit límina,
lætátur nunc perpétuis
cæléstis ædis prǽmiis.
Laus uni ac trino Dómino,
qui nos eius precátibus,
perácto vitæ término,
coniúngat cæli cívibus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum, allelúia.
Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam.
Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel.
Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ.
Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi.
Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laborávi clamans, dum spero in Deum meum, allelúia.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine, *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum.
Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam.
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra, allelúia.
Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas.
Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra, allelúia.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
Epístola secúnda beáti Ioánnis apóstoli
1, 1-13
Qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet
Présbyter eléctæ dóminæ et fíliis eius, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus sed et omnes, qui novérunt veritátem, propter veritátem, quæ pérmanet in nobis et nobíscum erit in sempitérnum. Erit nobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Fílio Patris, in veritáte et caritáte.
Gavísus sum valde quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. Et nunc rogo te, dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum. Et hæc est cáritas, ut ambulémus secúndum mandáta eius; hoc mandátum est, quemádmodum audístis ab inítio, ut in eo ambulétis.
Quóniam multi seductóres prodiérunt in mundum, qui non confiténtur Iesum Christum veniéntem in carne; hic est sedúctor et antichrístus. Vidéte vosmetípsos, ne perdátis, quæ operáti estis, sed ut mercédem plenam accipiátis. Omnis, qui ultra procédit et non manet in doctrína Christi, Deum non habet; qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet.
Si quis venit ad vos et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec « Ave » ei dixéritis; qui enim dicit illi: « Ave », commúnicat opéribus illíus malígnis.
Plura habens vobis scríbere nólui per chartam et atraméntum, spero enim me futúrum apud vos et os ad os loqui, ut gáudium nostrum plenum sit.
Salútant te fílii soróris tuæ eléctæ.
RESPONSORIUM
Cf. 2 Io 5. 4b; Deut 5, 33
Hoc est mandátum, quod accépimus a Patre, non tamquam novum, sed quod habúimus ab inítio: * Ambuláte in veritáte et caritáte, allelúia.
Per viam quam præcépit Dóminus Deus vester ambulábitis, ut vivátis. * Ambuláte in veritáte et caritáte, allelúia.
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
(Tractatus 81, 4: CCL 36, 531-532)
Verba Christi in nobis manent
« Si manséritis in me — inquit — et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis petétis, et fiet vobis ». Manéndo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod cónvenit Christo? Quid velle possunt manéndo in Salvatóre, nisi quod non est aliénum a salúte? Aliud quippe vólumus, quia sumus in Christo, et áliud vólumus, quia sumus adhuc in hoc sǽculo. De mansióne namque huius sǽculi nobis aliquándo subrépit, ut hoc petámus quid nobis non expedíre nescímus. Sed absit ut fiat nobis, si manémus in Christo, qui non facit quando pétimus, nisi quod éxpedit nobis.
Manéntes ergo in eo, cum verba eius in nobis manent. Quodcúmque voluérimus petémus, et fiet nobis. Quia si pétimus et non fiet, non hoc pétimus quod habet mánsio in eo, nec quod habent verba eius quæ manent in nobis, sed quod habet cupíditas et infírmitas carnis, quæ non est in eo et in qua non manent verba eius. Nam útique ad verba eius pértinet orátio illa quam dócuit, ubi dícimus: « Pater noster, qui es in cælis ». Ab huius oratiónis verbis et sénsibus non recedámus petitiónibus nostris, et quidquid petiérimus, fiet nobis.
Tunc enim dicénda sunt verba eius in nobis manére, quando fácimus quæ præcépit, et dilígimus quæ promísit; quando autem verba eius manent in memória, nec inveniúntur in vita, non computátur palmes in vite, quia vitam non áttrahit ex radíce. Ad hanc differéntiam valet quoad scriptum est: Et memória retinéntibus mandáta eius, ut fáciant ea. Multi enim memória rétinent, ut contémnant, vel étiam derídeant et oppúgnent ea. In his verba Christi non manent, qui attíngunt quodámmodo, non cohǽrent; et ídeo illis non erunt in benefícium, sed in testimónium. Et quia sic insunt eis, ut non máneant in eis, ad hoc tenéntur ab eis, ut iudicéntur ex eis.
RESPONSORIUM
Cf. Qoh 4, 17ac
Custódi pedem tuum ingrédiens domum Dei, * Et appropínqua, ut áudias, allelúia.
Mélior est obœdiéntia, quam stultórum víctimæ. * Et appropínqua, ut áudias, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Largíre nobis, quǽsumus, Dómine, sapiéntiam crucis et fortitúdinem, quibus beátam Ritam ditáre dignátus es, ut, in tribulatióne cum Christo patiéntes, pascháli eius mystério intímius participáre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky