Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.
Hic te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.
Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.
Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.
Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
IV
Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis.
Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína, allelúia.
V
Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi?
Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui.
Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína, allelúia.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus, allelúia.
Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.
Redúcis hóminem in púlverem; *
et dixísti: « Revertímini, fílii hóminum ».
Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte.
Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit.
Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.
Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam.
Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala.
Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus, allelúia.
Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
9, 13-21
Plaga belli
Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: « Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum Euphráten ». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.
Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne sua neque a furtis suis.
RESPONSORIUM
Cf. Act 17, 30. 31; Ioel 1, 13. 14
Omnes ubíque pæniténtiam agant, * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.
Minístri Dei, congregáte omnes habitatóres terræ, et clamáte ad Dóminum. * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Petri Damiáni epíscopi
(Sermo 3, De sancto Georgio: PL 144, 567-571)
Vexillo crucis inexpugnabiliter præmunitus
Hodiérna festívitas, dilectíssimi, paschális glóriæ lætítiam géminat, et, velut pretiósa gemma, aurum, cui imprímitur, decóre próprii splendóris illústrat.
Plane de milítia translátus est in milítiam, quia terréni tribunátus, quo fungebátur, offícium, christiánæ milítiæ professióne mutávit, et, ut revéra strénuus miles, prius ómnia sua paupéribus tríbuens, sárcinam terrénæ facultátis abiécit, sicque liber et expedítus, ac fídei loríca præcínctus, in ipsam densi certáminis áciem férvidus se Christi bellátor immérsit.
Quibus nimírum verbis líquido perdocémur quia pro defensióne fídei, dimicáre fórtiter et idónee néqueunt, qui adhuc nudári terrénis ópibus pertiméscunt.
Beátus vero Geórgius, Sancti Spíritus igne succénsus et vexíllo crucis inexpugnabíliter præmunítus, sic cum iníquo rege congréssus est, ut et iniquórum ómnium príncipem in satéllite vínceret, et ad agéndum fórtiter Christi mílitum ánimos incitáret.
Aderat plane suprémus et invisíbilis árbiter, qui, ad suæ dispensatiónis arbítrium, et hinc manus impiórum sævíre permítteret. Qui, et si mártyris sui membra carníficum mánibus trádidit, ánimam tamen, inexpugnábili fídei arce subníxam, indefésso protectiónis suæ munímine custodívit.
Hunc cæléstis milítiæ bellatórem, fratres caríssimi, non tantum admirémur, sed étiam imitémur; in illud cæléstis glóriæ prǽmium iam spíritus erigátur, ut, dum in eius contemplatióne cor fígimus, non moveámur, utrum mundus lenocinátor arrídeat, an certe minax adversitátibus fremat.
Mundémus ítaque nos, iuxta Pauli præcéptum, ab omni inquinaménto carnis et spíritus, ut in illud beatitúdinis templum, cui nunc áciem mentis inténdimus, quandóque étiam íngredi mereámur.
Quisquis enim in tabernáculo Christi, quod est Ecclésia, semetípsum Deo sacrificáre conténdit, necésse est, ut, postquam lavácro sacri fontis ablúitur, divérsis étiam virtútum véstibus induátur, sicut scriptum est: Sacerdótes tui induántur iustítiam; quátenus, qui in Christo per baptísmum novus homo renáscitur, non iam mortalitátis índices véstiat, sed, depósito vétere hómine, novum índuat, et in eo, per mundæ conversatiónis stúdium innovátus, vivat.
Sic nimírum, et véteris peccáti squalóre purgáti et novæ conversatiónis nitóre perspícui, digne celebrámus paschále mystérium, et beatórum mártyrum veráciter imitámur exémplum.
RESPONSORIUM
Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram, allelúia.
Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram, allelúia.
ORATIO
Orémus.
Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut sanctus Geórgius domínicæ fuit passiónis imitátor, ita sit fragilitátis nostræ promptus adiútor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky