Laudes matutinæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O gloriósa dómina
excélsa super sídera,
qui te creávit próvide,
lactas sacráto úbere.
Quod Eva tristis ábstulit,
tu reddis almo gérmine;
intrent ut astra flébiles,
sternis benígna sémitam.
Tu regis alti iánua
et porta lucis fúlgida;
vitam datam per Vírginem,
gentes redémptæ, pláudite.
Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.
Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *
non est timor Dei ante óculos eius.
Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *
ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
Verba oris eius iníquitas et dolus *
désiit intellégere, ut bene ágeret.
Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †
ástitit omni viæ non bonæ, *
malítiam autem non odívit.
Dómine, in cælo misericórdia tua *
et véritas tua usque ad nubes;
iustítia tua sicut montes Dei, †
iudícia tua abýssus multa: *
hómines et iuménta salvábis, Dómine.
Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *
Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;
inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *
et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
Quóniam apud te est fons vitæ, *
et in lúmine tuo vidébimus lumen.
Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *
et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
Non véniat mihi pes supérbiæ, *
et manus peccatóris non móveat me.
Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *
expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.
Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.
Iudt 16, 1-2. 13-15
Incípite Deo meo in týmpanis, *
cantáte Dómino meo in cýmbalis,
modulámini illi psalmum novum, *
exaltáte et invocáte nomen ipsíus.
Tu es Deus cónterens bella, †
qui ponis castra in médio pópuli tui, *
ut erípias me de manu persequéntium me.
Cantábo Deo meo hymnum novum: †
Dómine, magnus es tu et clarus, *
mirábilis in virtúte et insuperábilis.
Tibi sérviat omnis creatúra tua, *
quóniam dixísti, et facta sunt,
misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *
et non est, qui resístat voci tuæ.
Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *
petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent.
Illis autem qui timent te *
propítius adhuc eris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.
Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Omnes gentes, pláudite mánibus, *
iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *
rex magnus super omnem terram.
Subiécit pópulos nobis *
et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem nostram, *
glóriam Iacob, quem diléxit.
Ascéndit Deus in iúbilo, *
et Dóminus in voce tubæ.
Psállite Deo, psállite; *
psállite regi nostro, psállite.
Quóniam rex omnis terræ Deus, *
psállite sapiénter.
Regnávit Deus super gentes, *
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt *
cum pópulo Dei Abraham,
quóniam Dei sunt scuta terræ: *
veheménter elevátus est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
LECTIO BREVIS
Cf. Is 61, 10
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
RESPONSORIUM BREVE
Elégit eam Dóminus, * Et præelégit eam.
Elégit eam Dóminus, * Et præelégit eam.
In tabernáculo suo habitáre facit eam.
Et præelégit eam.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Elégit eam Dóminus, * Et præelégit eam.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Præclára salútis auróra, ex te, Virgo María, exívit Sol iustítiæ, qui visitávit nos Oriens ex alto.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Præclára salútis auróra, ex te, Virgo María, exívit Sol iustítiæ, qui visitávit nos Oriens ex alto.
PRECES
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,
tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,
líbera nos a corruptióne peccáti.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,
præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,
da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Vel aliæ:
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Salvátor mundi, qui redemptiónis tuæ virtúte ab omni peccáti labe matrem tuam præservásti,
serva nos mundos a peccáto.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,
nos templum fac perénne tui Spíritus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Verbum ætérnum, qui matrem tuam docuísti óptimam sibi partem elígere,
tríbue nobis eam imitári, cibum quæréntes, qui permáneat in vitam ætérnam.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Rex regum, qui matrem tuam córpore et ánima tecum voluísti in cælum assúmptam,
fac ut quæ sursum sunt semper cogitémus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Dómine cæli et terræ, qui Maríam regínam a dextris tuis adstáre fecísti,
tríbue nos eiúsdem glóriæ meréri consórtium.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky