22 ianuarii 2026

S. Vincentii, diaconi et martyris
memoria ad libitum

Vincentius, diaconus Ecclesiæ Cæsaraugustanæ, in persecutione Diocletiani, Valentiæ in Hispania acerbis cruciatibus traditus, martyr occubuit. Eius cultus statim per Ecclesiam diffusus est.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Deus, tuórum mílitum

sors et coróna, prǽmium,

laudes canéntes mártyris

absólve nexu críminis.

Hic (Hæc) testis ore prótulit

quod cordis arca crédidit,

Christum sequéndo répperit

effusióne sánguinis.

Hic (Hæc) nempe mundi gáudia

et blandiménta nóxia

cadúca rite députans,

pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter

et sústulit viríliter;

pro te refúndens sánguinem,

ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici

te póscimus, piíssime;

in hoc triúmpho mártyris

dimítte noxam sérvulis.

Ut consequámur múneris

ipsíus et consórtia,

lætémur ac perénniter

iuncti polórum sédibus.

Laus et perénnis glória

tibi, Pater, cum Fílio,

Sancto simul Paráclito

in sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Psalmus 71 (72)
Regia Messiæ potestas
Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham (Mt 2, 11).
I

Deus, iudícium tuum regi da, *

et iustítiam tuam fílio regis;

iúdicet pópulum tuum in iustítia *

et páuperes tuos in iudício.

Afferant montes pacem pópulo, *

et colles iustítiam.

Iudicábit páuperes pópuli †

et salvos fáciet fílios ínopis *

et humiliábit calumniatórem.

Et permanébit cum sole et ante lunam, *

in generatióne et generatiónem.

Descéndet sicut plúvia in gramen *

et sicut imber írrigans terram.

Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *

donec auferátur luna.

Et dominábitur a mari usque ad mare *

et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum.

Coram illo prócident íncolæ desérti, *

et inimíci eius terram lingent.

Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *

reges Arabum et Saba dona addúcent.

Et adorábunt eum omnes reges, *

omnes gentes sérvient ei.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

II

Quia liberábit ínopem clamántem *

et páuperem, cui non erat adiútor.

Parcet páuperi et ínopi *

et ánimas páuperum salvas fáciet.

Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *

et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.

Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, †

et orábunt pro ipso semper; *

tota die benedícent ei.

Et erit ubértas fruménti in terra, *

in summis móntium fluctuábit;

sicut Líbanus fructus eius *

et florébit de civitáte sicut fenum terræ.

Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, *

ante solem permanébit nomen eius.

Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *

omnes gentes magnificábunt eum.

Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *

qui facit mirabília solus.

Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; *

et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei

Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

Grátias ágimus tibi, *

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras, *

quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.

Et irátæ sunt gentes, *

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam *

usque ad mortem.

Proptérea lætámini, cæli *

et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE

Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium.

Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium.

Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

Et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

PRECES

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:

Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, tuum in nobis Spíritum cleménter infúnde, ut corda nostra ea dilectióne válida potiántur, per quam sanctus martyr Vincéntius ómnia córporis torménta devícit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky