17 ianuarii 2026

S. Antonii, abbatis
memoria

Inclitus pater monachorum natus est in Ægypto circa annum 250. Parentibus defunctis, bona pauperibus distribuit et in solitudinem recessit ibique vitam pænitentem agere cœpit. Multos habuit discipulos; pro Ecclesia laboravit, confessores sustinens in persecutione Diocletiani, et sanctum Athanasium contra Arianos adiuvans. Mortuus est anno 356.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,

perpes coróna cǽlitum,

in hac die cleméntius

nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis

conféssor almus cláruit,

cuius celébrat ánnua

devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi

gressu seréno tránsiit,

tibi fidélis iúgiter

iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis

non cor cadúcis ápplicans,

cum ángelis cæléstibus

lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue

nobis sequi vestígia;

huius precátu sérvulis

dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).

Dómine, non est exaltátum cor meum, *

neque eláti sunt óculi mei;

neque ambulávi in magnis, *

neque in mirabílibus super me.

Vere pacátam et quiétam *

feci ánimam meam;

sicut ablactátus in sinu matris suæ, *

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

Speret Israel in Dómino *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).
I

Meménto, Dómine, David *

et omnis mansuetúdinis eius,

quia iurávit Dómino, *

votum vovit Poténti Iacob:

« Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *

non ascéndam in lectum strati mei,

non dabo somnum óculis meis *

et pálpebris meis dormitatiónem,

donec invéniam locum Dómino, *

tabernáculum Poténti Iacob ».

Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *

invénimus eam in campis Iaar.

Ingrediámur in tabernáculum eius, *

adorémus ad scabéllum pedum eius.

Surge, Dómine, in réquiem tuam, *

tu et arca fortitúdinis tuæ.

Sacerdótes tui induántur iustítiam, *

et sancti tui exsúltent.

Propter David servum tuum *

non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

Iurávit Dóminus David veritátem *

et non recédet ab ea:

« De fructu ventris tui *

ponam super sedem tuam.

Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *

et testimónia mea, quæ docébo eos,

fílii eórum usque in sǽculum *

sedébunt super sedem tuam ».

Quóniam elégit Dóminus Sion, *

desiderávit eam in habitatiónem sibi:

« Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *

hic habitábo, quóniam desiderávi eam.

Cibária eius benedícens benedícam, *

páuperes eius saturábo pánibus.

Sacerdótes eius índuam salutári, *

et sancti eius exsultatióne exsultábunt.

Illic germináre fáciam cornu David, *

parábo lucérnam christo meo.

Inimícos eius índuam confusióne, *

super ipsum autem efflorébit diadéma eius ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

Veníte, et vidéte ópera Dómini.

Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

44, 1b-2. 16 – 45, 6

Laus Patrum: ab Henoch ad Moysen

Laudémus viros gloriósos

et paréntes nostros in generatióne sua.

Multam glóriam fecit Dóminus,

magnificéntiam suam a sǽculo.

Henoch plácuit Deo et translátus est in paradísum,

ut det géntibus pæniténtiam.

Noe invéntus est perféctus iustus,

et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio;

propter eum dimíssum est réliquum terræ,

cum factum est dilúvium:

testaménta sǽculi pósita sunt apud illum,

ne deléri posset dilúvio omnis caro.

Abraham magnus pater multitúdinis géntium,

et non est invénta mácula in glória eius;

qui conservávit legem Excélsi

et fuit in testaménto cum illo.

In carne eius stare fecit testaméntum,

et in tentatióne invéntus est fidélis.

Ideo iure iurándo státuit illi

benedíci gentes in sémine eius,

créscere illum quasi terræ cúmulum

et ut stellas exaltáre semen eius

et hereditáre illos a mari usque ad mare

et a Flúmine usque ad términos terræ.

Et in Isaac eódem modo státuit

propter Abraham patrem eius.

Benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus

et testaméntum confirmávit super caput Iacob.

Agnóvit eum in benedictiónibus suis

et dedit illi hereditátem

et divísit illi partem in tríbubus duódecim.

Et edúxit ex illo hóminem misericórdiæ

inveniéntem grátiam in óculis omnis carnis,

diléctum a Deo et homínibus

Móysen, cuius memória in benedictióne est.

Símilem illum fecit in glória sanctórum

et magnificávit eum in timóre inimicórum

et in verbis suis signa accelerávit.

Glorificávit illum in conspéctu regum

et ius dedit illi ad pópulum suum

et osténdit illi glóriam suam.

In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum

et elégit eum ex omni carne.

Audítam fecit illi vocem suam

et indúxit illum in nubem;

et dedit illi coram præcépta

et legem vitæ et disciplínæ,

docére Iacob testaméntum suum

et iudícia sua Israel.

RESPONSORIUM

Cf. Deut 6, 3a; 7, 9; 6, 5

Audi, Israel, et obsérva, ut fácias quæ præcépit tibi Dóminus; * Et scies quia ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se.

Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. * Et scies quia ipse est Deus fortis et fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se.

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Antónii a sancto Athanásio epíscopo conscrípta

(Cap. 2-4: PG 26, 842-846)

De vocatione sancti Antonii

Post paréntum óbitum, solus cum sola soróre ádmodum parva relíctus, cum Antónius decem et octo vel vigínti annórum esset, domus sororísque curam gessit.

Sex autem nondum exáctis ménsibus a paréntum éxitu, cum de more ad Domínicum procéderet, atque secum ánimo cogitáret, qua ratióne Apóstoli relíctis ómnibus secúti sint Salvatórem, et qui in Actibus Apostolórum, vénditis possessiónibus, prétia afferébant ad pedes Apostolórum ut egénis distribueréntur; nec non quænam quantáque istis spes in cælis repósita sit; hæc secum réputans, in ecclésiam ingréditur, contigítque ut tum Evangélium legerétur, et audívit Dóminum díviti illi dixísse: Si vis perféctus esse, vade, vende ómnia quæ habes, et da paupéribus, et veni, séquere me, et habébis thesáurum in cælis.

Antónius porro quasi divínitus immíssa sibi esset sanctórum memória, et quasi sui causa lecta illa fuíssent, egréssus quamprímum ex Domínico, quas a maióribus hábuit possessiónes (erant autem illi arúræ trecéntæ, fértiles et perquam amœ́næ) vicánis dono dedit, ne sibi sororíque moléstiam afférrent. Mobílibus vero ómnibus vénditis, multam hinc colléctam pecúniam paupéribus distríbuit, paucis solum soróris causa reservátis.

Rursus in Domínicum ingréssus, audívit Dóminum in Evangélio dícere: Nolíte sollíciti esse in crástinum. Nec ultra illic remanére sústinens, egréssus, illa quoque tenuióribus largítus est. Soróre vero virgínibus notis sibi atque fidélibus commendáta, atque ad Parthenónem trádita, ut illic educarétur, ipse ante domum suam ascéticæ vitæ deínceps óperam dedit, atque atténtus sibi, ásperum vitæ genus toleránter agébat.

Laborábat ítaque mánibus suis; audíerat nempe: Qui otiósus fúerit ne mandúcet; atque hinc partim panem sibi emébat, partim egénis largiebátur.

Frequens orábat, quod didicísset oportére seórsim sine intermissióne oráre: étenim ita atténtus erat lectióni, ut nihil sibi scriptórum excíderet, sed retinéret ómnia; ita ut ipsi deínde memória librórum loco esset.

Omnes autem vici íncolæ, atque probi viri, quorum consuetúdine utebátur, eiúsmodi hóminem cernéntes, Dei amícum vocábant; et álii ut fílium diligébant, álii ut fratrem.

RESPONSORIUM

Mt 19, 21; Lc 14, 33b

Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; * Et veni, séquere me.

Qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. * Et veni, séquere me.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, eius nobis interventióne concéde, ut, abnegántes nosmetípsos, te iúgiter super ómnia diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky