Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Urbs Ierúsalem beáta,
dicta pacis vísio,
quæ constrúitur in cælis
vivis ex lapídibus,
angelísque coronáta
sicut sponsa cómite,
Nova véniens e cælo,
nuptiáli thálamo
præparáta, ut intácta
copulétur Dómino.
Platéæ et muri eius
ex auro puríssimo;
Portæ nitent margarítis
ádytis paténtibus,
et virtúte meritórum
illuc introdúcitur
omnis qui ob Christi nomen
hic in mundo prémitur.
Tunsiónibus, pressúris
expolíti lápides
suis coaptántur locis
per manum artíficis;
disponúntur permansúri
sacris ædifíciis.
Glória et honor Deo
usquequáque altíssimo,
una Patri Filióque
atque Sancto Flámini,
quibus laudes et potéstas
per ætérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem.
Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
quóniam iucúndum est celebráre laudem.
Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
dispérsos Israélis congregábit.
Qui sanat contrítos corde *
et álligat plagas eórum;
qui númerat multitúdinem stellárum *
et ómnibus eis nómina vocat.
Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
sapiéntiæ eius non est númerus.
Susténtat mansuétos Dóminus, *
humílians autem peccatóres usque ad terram.
Præcínite Dómino in confessióne, *
psállite Deo nostro in cíthara.
Qui óperit cælum núbibus *
et parat terræ plúviam.
Qui prodúcit in móntibus fenum *
et herbam servitúti hóminum.
Qui dat iuméntis escam ipsórum *
et pullis corvórum invocántibus eum.
Non in fortitúdine equi delectátur, *
nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem.
Ant. 2 A custódia matutína usque ad noctem, sperávit ánima mea in Dómino.
Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. A custódia matutína usque ad noctem, sperávit ánima mea in Dómino.
Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.
Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.
Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
Allelúia.
Salus et glória et virtus Deo nostro, *
(R. Allelúia.)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
(R. Allelúia.)
et qui timétis eum, pusílli et magni!
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. *
(R. Allelúia.)
Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia.)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia.
LECTIO BREVIS
Eph 2, 19-22
Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
RESPONSORIUM BREVE
Domum tuam, Dómine, * Decet sanctitúdo.
Domum tuam, Dómine, * Decet sanctitúdo.
In longitúdinem diérum.
Decet sanctitúdo.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Domum tuam, Dómine, * Decet sanctitúdo.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam, in ætérnum.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, omnes qui dilígitis eam, in ætérnum.
PRECES
Salvatórem nostrum, qui ánimam suam pósuit, ut fílios Dei dispérsos congregáret in unum, súpplices implorémus:
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Dómine Iesu, qui domum tuam super petram ædificásti,
Ecclésiam tuam sólida fide ac fidúcia confírma.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Dómine Iesu, de cuius látere sanguis et aqua fluxérunt,
Ecclésiam tuam testaménti novi et ætérni rénova sacraméntis.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Dómine Iesu, præsens in médio eórum qui congregántur in nómine tuo,
Ecclésiæ tuæ unánimem oratiónem exáudi.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Dómine Iesu, qui cum Patre mansiónem facis apud eos qui te díligunt,
Ecclésiam tuam pérfice in dilectióne divína.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Dómine Iesu, qui non éicis foras eum qui venit ad te,
omnes in domum patérnam immítte defúnctos.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
In ipsa ecclesia dedicata:
Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut fiat hic tibi semper purum servítium et nobis plena redémptio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Extra ipsam ecclesiam dedicatam:
Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ prǽparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad cæléstia promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky