21. Decembris 2025

Dominica Quarta Adventus
hebdomada 4 psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Veni, redémptor géntium,

osténde partum Vírginis;

mirétur omne sǽculum:

talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,

sed mýstico spirámine

Verbum Dei factum est caro

fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,

claustrum pudóris pérmanet,

vexílla virtútum micant,

versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,

pudóris aula régia,

géminæ gigas substántiæ

alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,

carnis tropǽo cíngere,

infírma nostri córporis

virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum

luménque nox spirat novum,

quod nulla nox intérpolet

fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

Dómini est terra et plenitúdo eius, *

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum *

et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, *

aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde, †

qui non levávit ad vana ánimam suam, *

nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino *

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, *

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in prœ́lio.

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dominus virtútum ipse est rex glóriæ.

Ant. Véniet ecce Rex excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes, allelúia.

Ant. 2 Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis
De resurrectione Domini et conversione gentium (Hesychius).
I

Iubiláte Deo, omnis terra, †

psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *

glorificáte laudem eius.

Dícite Deo: « Quam terribília sunt ópera tua. *

Præ multitúdine virtútis tuæ
blandiéntur tibi inimíci tui.

Omnis terra adóret te et psallat tibi, *

psalmum dicat nómini tuo ».

Veníte et vidéte ópera Dei, *

terríbilis in adinventiónibus
super fílios hóminum.

Convértit mare in áridam, †

et in flúmine pertransíbunt pede; *

ibi lætábimur in ipso.

Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †

óculi eius super gentes respíciunt; *

rebélles non exalténtur in semetípsis.

Benedícite, gentes, Deum nostrum, *

et audítam fácite vocem laudis eius;

qui pósuit ánimam nostram ad vitam *

et non dedit in commotiónem pedes nostros.

Quóniam probásti nos, Deus; *

igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

Induxísti nos in láqueum, *

posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

Imposuísti hómines super cápita nostra, †

transívimus per ignem et aquam, *

et eduxísti nos in refrigérium.

Ant. Gaude et lætáre, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus tua.

Ant. 3 In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

II

Introíbo in domum tuam in holocáustis; *

reddam tibi vota mea,

quæ protulérunt lábia mea, *

et locútum est os meum in tribulatióne mea.

Holocáusta medulláta ófferam tibi
cum incénso aríetum, *

ófferam tibi boves cum hircis.

Veníte, audíte, †

et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *

quanta fecit ánimæ meæ.

Ad ipsum ore meo clamávi *

et exaltávi in lingua mea.

Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *

non exáudiet Dóminus.

Proptérea exaudívit Deus, *

atténdit voci deprecatiónis meæ.

Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *

et misericórdiam suam a me.

Ant. In advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum illíus: quia ecce véniet et non tardábit.

Dómine Deus noster, convérte nos.

Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

48, 12-21; 49, 9b-13

Nova Exodus

Hæc dicit Dóminus:

« Audi me, Iacob,

et Israel, quem ego vocávi;

ego, ego primus

et ego novíssimus.

Manus mea fundávit terram,

et déxtera mea expándit cælos;

ego voco eos, et stant simul.

Congregámini omnes vos et audíte:

Quis de eis annuntiávit hæc?

Dóminus diléxit eum;

fáciet voluntátem suam in Babylóne

et bráchium suum in Chaldǽis.

Ego, ego locútus sum et vocávi eum;

addúxi eum, et próspera fuit via eius.

Accédite ad me et audíte hoc:

Non a princípio in abscóndito locútus sum,

ex témpore, ántequam fíeret, ibi eram;

et nunc Dóminus Deus misit me cum spíritu suo ».

Hæc dicit Dóminus,

redémptor tuus, Sanctus Israel:

« Ego Dóminus Deus tuus docens te utília,

gubérnans te in via, qua ámbulas.

Utinam attendísses mandáta mea!

Facta fuísset sicut flumen pax tua

et iustítia tua sicut gúrgites maris;

et fuísset quasi aréna semen tuum,

et stirps úteri tui ut lapílli eius;

non interísset et non fuísset attrítum

nomen eius a fácie mea.

Egredímini de Babylóne, fúgite a Chaldǽis,

in voce exsultatiónis annuntiáte;

audítum fácite hoc, efférte illud

usque ad extréma terræ,

dícite: “Redémit Dóminus servum suum Iacob”.

Non sitiérunt, cum per desértum dúceret eos;

aquam de petra prodúxit eis

et scidit petram, et fluxérunt aquæ.

Super vias pascéntur,

et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum;

non esúrient, neque sítient,

et non percútiet eos æstus vel sol,

quia miserátor eórum reget eos

et ad fontes aquárum addúcet eos.

Et ponam omnes montes meos in viam,

et sémitæ meæ exaltabúntur.

Ecce isti de longe vénient,

et ecce illi ab aquilóne et mari,

et isti de terra Sinim ».

Laudáte, cæli, et exsúlta, terra;

iubiláte, montes, laudem,

quia consolátur Dóminus pópulum suum

et páuperum suórum miserétur.

RESPONSORIUM

Cf. Is 49, 13; Ps 72, 7

Læténtur cæli, et exsúltet terra; iubiláte, montes, laudem; quia Dóminus noster véniet, * Et páuperum suórum miserébitur.

Oriétur in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Et páuperum.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in Lucam

(Lib. 2, 19. 22-23. 26-27: CCL 14, 39-42)

De visitatione beátæ Mariæ Virginis

Angelus, cum abscóndita nuntiáret, ut fides astruerétur exémplo, senióris féminæ sterilísque concéptum Vírgini Maríæ nuntiávit, ut possíbile Deo omne quod ei placúerit asséreret.

Ubi audívit hoc María, non quasi incrédula de oráculo nec quasi incérta de núntio nec quasi dúbitans de exémplo, sed quasi læta pro voto, religiósa pro offício, festína pro gáudio in montána perréxit.

Quo enim iam Deo plena nisi ad superióra cum festinatióne conténderet? Nescit tarda molímina Sancti Spíritus grátia. Cito quoque advéntus Maríæ et præséntiæ domínicæ benefícia declarántur; simul enim ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.

Vide distinctiónem singulorúmque verbórum proprietátes. Vocem prior Elísabeth audívit, sed Ioánnes prior grátiam sensit: illa natúræ órdine audívit, iste exsultávit ratióne mystérii; illa Maríæ, iste Dómini sensit advéntum, fémina mulíeris et pignus pígnoris; istæ grátiam loquúntur, illi intus operántur pietatísque mystérium matérnis adoriúntur proféctibus duplicíque miráculo prophétant matres spíritu parvulórum.

Exsultávit infans, repléta mater est. Non prius mater repléta quam fílius, sed, cum fílius esset replétus Spíritu Sancto, replévit et matrem. Exsultávit Ioánnes, exsultávit et Maríæ spíritus. Exsultánte Ioánne replétur Elísabeth, Maríam tamen non repléri Spíritu, sed spíritum eius exsultáre cognóvimus — incomprehensíbilis enim incomprehensibíliter operabátur in matre — et illa post concéptum replétur, ista ante concéptum. Beáta, inquit, quæ credidísti.

Sed et vos beáti, qui audístis et credidístis; quæcúmque enim credíderit ánima, et cóncipit et génerat Dei Verbum et ópera eius agnóscit.

Sit in síngulis Maríæ ánima, ut magníficet Dóminum; sit in síngulis spíritus Maríæ, ut exsúltet in Deo; si secúndum carnem una mater est Christi, secúndum fidem tamen ómnium fructus est Christus; omnis enim ánima áccipit Dei Verbum, si tamen immaculáta et immúnis a vítiis intemeráto castimóniam pudóre custódiat.

Quæcúmque ígitur talis esse potúerit ánima magníficat Dóminum, sicut ánima Maríæ magnificávit Dóminum et exsultávit spíritus eius in Deo salutári.

Magnificátur enim Dóminus, sicut et álibi legístis: Magnificáte Dóminum mecum, non quo Dómino áliquid humána voce possit adiúngi, sed quia magnificátur in nobis: imágo enim Dei Christus est, et ídeo, si quid iustum religiosúmque fécerit ánima, illam imáginem Dei, ad cuius est similitúdinem creáta, magníficat, et ídeo, dum magníficat eam, magnitúdinis eius quadam participatióne sublímior fit.

RESPONSORIUM

Lc 1, 45-46; Ps 66, 16

Beáta quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: * Magníficat ánima mea Dóminum.

Veníte, et audíte, et narrábo quanta fecit Deus ánimæ meæ. * Magníficat.

CANTICA

Ant. Gaude et lætáre, fília Sion, quia ecce vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.

Canticum I
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus

Is 40, 10-17

Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *

et bráchium eius dominátur;

ecce merces eius cum eo *

et prǽmium illíus coram illo.

Sicut pastor gregem suum pascit, †

in bráchio suo cóngregat agnos
et in sinu suo levat; *

fetas ipse portat.

Quis mensus est pugíllo aquas
et cælos palmo dispósuit, †

módio contínuit púlverem terræ
et librávit in póndere montes *

et colles in statéra?

Quis diréxit spíritum Dómini? *

Aut quis consílium suum
osténdit illi?

Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *

et dócuit eum sémitam iustítiæ

et erudívit eum sciéntiam *

et viam prudéntiæ osténdit illi?

Ecce gentes quasi stilla sítulæ †

et quasi moméntum púlveris
in statéra reputántur; *

ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.

Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *

et animália eius non suffícient ad holocáustum.

Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; *

quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Canticum II
Hymnus de Deo victore et salvatore

Is 42, 10-16

Cantant quasi canticum novum ante thronum (Ap 14, 3).

Cantáte Dómino cánticum novum, *

laus eius ab extrémis terræ;

qui descénditis in mare et plenitúdo eius, *

ínsulæ et habitatóres eárum.

Exsúltent desértum et civitátes eius, *

vici, quos hábitat Cedar.

Iúbilent habitatóres Petræ, *

de vértice móntium clament.

Ponant Dómino glóriam *

et laudem eius in ínsulis núntient.

Dóminus sicut fortis egrediétur *

sicut vir prœliátor suscitábit zelum;

vociferábitur et conclamábit, *

super inimícos suos prævalébit.

« Tácui semper, sílui, pátiens fui; †

sicut partúriens ululábo, *

gemam et fremam simul.

Desértos fáciam montes et colles *

et omne gramen eórum exsiccábo;

et ponam flúmina in ínsulas *

et stagna arefáciam.

Et ducam cæcos in viam, quam nésciunt, *

et in sémitis, quas ignoravérunt,
ambuláre eos fáciam;

ponam ténebras coram eis in lucem *

et prava in recta ».

Canticum III
Per servum suum Dominus redimet populum

Is 49, 7-13

Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum (1 Io 4, 9).

Hæc dicit Dóminus,
redémptor Israel, Sanctus eius, †

ad contémptum in ánima,
ad abominátum in gente, *

ad servum dominórum:

« Reges vidébunt et consúrgent, *

príncipes quoque et adorábunt,

propter Dóminum, quia fidélis est, *

Sanctum Israel, qui elégit te ».

Hæc dicit Dóminus: †

« In témpore benepláciti exaudívi te *

et in die salútis auxiliátus sum tui;

et servávi te et dedi te in fœdus pópuli, *

ut suscitáres terram
et distribúeres hereditátes dissipátas;

ut díceres his, qui vincti sunt: “Exíte”, *

et his, qui in ténebris: “Revelámini”.

Super vias pascéntur, *

et in ómnibus cóllibus decalvátis
páscua eórum;

non esúrient, neque sítient, *

et non percútiet eos æstus vel sol,

quia miserátor eórum reget eos *

et ad fontes aquárum addúcet eos.

Et ponam omnes montes meos in viam, *

et sémitæ meæ exaltabúntur.

Ecce isti de longe vénient, †

et ecce illi ab aquilóne et mari, *

et isti de terra Sinim ».

Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; *

iubiláte, montes, laudem,

quia consolátur Dóminus pópulum suum *

et páuperum suórum miserétur.

Ant. Gaude et lætáre, fília Sion, quia ecce vénio, et habitábo in médio tui, dicit Dóminus.

EVANGELIUM

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

20, 1-18

Oportebat eum a mortuis resurgere

Prima sabbatórum María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum, et videt lápidem sublátum a monuménto. Currit ergo et venit ad Simónem Petrum et ad álium discípulum, quem amábat Iesus, et dicit eis: « Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum! ». Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et veniébant ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro et venit primus ad monuméntum, et cum se inclinásset, videt pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introívit in monuméntum; et videt linteámina pósita et sudárium, quod fúerat super caput eius, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et alter discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum, et vidit et crédidit. Nondum enim sciébant Scriptúram quia opórtet eum a mórtuis resúrgere. Abiérunt ergo íterum ad semetípsos discípuli.

María autem stabat ad monuméntum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se in monuméntum et videt duos ángelos in albis sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Iesu. Et dicunt ei illi: « Múlier, quid ploras? ». Dicit eis: « Tulérunt Dóminum meum, et néscio, ubi posuérunt eum ». Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum et videt Iesum stantem et non sciébat quia Iesus est. Dicit ei Iesus: « Múlier, quid ploras? Quem quæris? ». Illa, exístimans quia hortulánus esset, dicit ei: « Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi, ubi posuísti eum, et ego eum tollam ». Dicit ei Iesus: « María! ». Convérsa illa dicit ei Hebráice: « Rabbuní! », quod dícitur Magíster. Dicit ei Iesus: « Iam noli me tenére, nondum enim ascéndi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum ». Venit María Magdaléne annúntians discípulis: « Vidi Dóminum! » et quia hæc dixit ei.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *

te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem, *

omnis terra venerátur.

Tibi omnes ángeli, *

tibi cæli et univérsæ potestátes:

tibi chérubim et séraphim *

incessábili voce proclámant:

Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *

Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra *

maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *

Apostolórum chorus,

te prophetárum *

laudábilis númerus,

te mártyrum candidátus *

laudat exércitus.

Te per orbem terrárum *

sancta confitétur Ecclésia,

Patrem *

imménsæ maiestátis;

venerándum tuum verum *

et únicum Fílium;

Sanctum quoque *

Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *

Christe.

Tu Patris *

sempitérnus es Fílius.

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *

non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, *

aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, *

in glória Patris.

Iudex créderis *

esse ventúrus.

Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *

quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum sanctis tuis *

in glória numerári.

Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *

et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, *

et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies *

benedícimus te;

et laudámus nomen tuum in sǽculum, *

et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto *

sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, *

miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *

quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: *

non confúndar in ætérnum.

ORATIO

Orémus.

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky