3. Iunii 2024

Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum
memoria

Annis 1885-1887 in Uganda multi christifideles a rege Mwanga in odium religionis occisi sunt; aliqui eorum in ipsa aula regis muneribus fungebantur vel ipsius regis personæ addicti erant. Inter eos eminent Carolus Lwanga eiusque XXI socii, qui, fidei catholicæ strenue adhærentes, partim gladio necati sunt, partim igne cremati, eo quod impudicis desideriis regis acquiescere noluerunt.
Communia plurimorum martyrum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Imménse cæli cónditor,

qui, mixta ne confúnderent,

aquæ fluénta dívidens,

cælum dedísti límitem,

Firmans locum cæléstibus

simúlque terræ rívulis,

ut unda flammas témperet,

terræ solum ne díssipet:

Infúnde nunc, piíssime,

donum perénnis grátiæ,

fraudis novæ ne cásibus

nos error átterat vetus.

Lucem fides invéniat,

sic lúminis iubar ferat;

hæc vana cuncta térreat,

hanc falsa nulla cómprimant.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Psalmus 10 (11)
Dominus fiducia iusti
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6).

In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ: *

« Tránsmigra in montem sicut passer?

Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, †

paravérunt sagíttas suas super nervum, *

ut sagíttent in obscúro rectos corde.

Quando fundaménta evertúntur, *

iustus quid fáciat? ».

Dóminus in templo sancto suo, *

Dóminus, in cælo sedes eius.

Oculi eius in páuperem respíciunt, *

pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.

Dóminus intérrogat iustum et ímpium; *

qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.

Pluet super peccatóres carbónes; *

ignis et sulphur et spíritus procellárum
pars cálicis eórum.

Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit, *

recti vidébunt vultum eius.

Ant. Oculi Dómini in páuperem respíciunt.

Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Psalmus 14 (15)
Quis dignus coram Domino?
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22).

Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *

Quis requiéscet in monte sancto tuo?

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *

qui lóquitur veritátem in corde suo,

qui non egit dolum in lingua sua, †

nec fecit próximo suo malum *

et oppróbrium non íntulit próximo suo.

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius
malígnus, *

timéntes autem Dóminum gloríficat.

Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †

qui pecúniam suam non dedit ad usúram *

et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit hæc, *

non movébitur in ætérnum.

Ant. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Ant. 3 In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

Canticum
De Deo salvatore

Eph 1, 3-10

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †

ut essémus sancti et immaculáti *

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †

per Iesum Christum in ipsum, *

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ, *

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius, *

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius, †

qua superabundávit in nobis *

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ, *

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo, *

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo, *

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. In Fílio suo elégit nos Deus in adoptiónem filiórum.

LECTIO BREVIS

Col 1, 9b-11

Impleámini agnitióne voluntátis eius in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli, ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in sciéntia Dei, in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem, cum gáudio.

RESPONSORIUM BREVE

Sana ánimam meam, * Quia peccávi tibi. Sana.

Ego dixi: Dómine, miserére mei. * Quia peccávi tibi. Glória Patri. Sana.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Magníficat ánima mea Dóminum, quia respéxit Deus humilitátem meam.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. Magníficat ánima mea Dóminum, quia respéxit Deus humilitátem meam.

PRECES

Deus cum pópulo suo pactum íniit sempitérnum, neque désinit illi benefácere. Ideo ei grátias agámus et fidénti ánimo nostram ad eum dirigámus oratiónem:

Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,

et bénedic hereditáti tuæ.

Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Cóngrega in unum christiáno nómine decorátos,

ut credat mundus in Christum, quem misísti.

Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Grátiam tuam ómnibus amícis nostris confer et notis,

bonúmque Christi odórem fac ut ipsi diffúndant.

Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Amórem tuum agonizántibus manifésta,

da ut salútem tuam eórum óculi vídeant.

Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Erga defúnctos misericórditer age,

ággrega eos quiescéntibus in Christo.

Bénefac pópulo tuo, Dómine.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui sánguinem mártyrum semen christianórum esse fecísti, concéde propítius, ut tuæ ager Ecclésiæ, qui est beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus, in amplam tibi messem iúgiter fecundétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2023 J. Vidéky