11. Novembris 2024

S. Martini, episcopi
memoria

Natus est in Pannonia circa annum 316 ex parentibus gentilibus. Baptismo suscepto et militia abdicata, monasterium fundavit apud Locogiacum (Ligugé), in Gallia, ubi vitam monasticam egit, moderante sancto Hilario. Deinde sacerdotio insignitus est et episcopus Turonensis electus. Exemplum boni pastoris præ se ferens, alia monasteria fundavit, clerum erudivit, pauperes evangelizavit. Mortuus est anno 397.
Communia pastorum: pro episcopo (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Lúminis fons, lux et orígo lucis,

tu pius nostris précibus favéto,

luxque, peccáti ténebris fugátis,

nos tua adórnet.

Ecce transáctus labor est diéi,

teque nos tuti sumus adnuénte;

en tibi grates ágimus libéntes

tempus in omne.

Solis abscéssus ténebras redúxit:

ille sol nobis rádiet corúscus

luce qui fulva fovet angelórum

ágmina sancta.

Quas dies culpas hodiérna texit,

Christus deléto pius atque mitis,

pectus et puro rútilet nitóre

témpore noctis.

Laus tibi Patri, decus atque Nato,

Flámini Sancto párilis potéstas,

cuncta qui sceptro régitis suprémo

omne per ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui nec mori tímuit nec vívere recusávit!

Psalmus 14 (15)
Quis dignus coram Domino?
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22).

Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *

Quis requiéscet in monte sancto tuo?

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *

qui lóquitur veritátem in corde suo,

qui non egit dolum in lingua sua, †

nec fecit próximo suo malum *

et oppróbrium non íntulit próximo suo.

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius
malígnus, *

timéntes autem Dóminum gloríficat.

Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †

qui pecúniam suam non dedit ad usúram *

et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit hæc, *

non movébitur in ætérnum.

Ant. O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui nec mori tímuit nec vívere recusávit!

Ant. 2 Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem; fiat volúntas tua.

Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo
Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate (Eph 5, 8-9).

Beátus vir, qui timet Dóminum, *

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius, *

generátio rectórum benedicétur.

Glória et divítiæ in domo eius, *

et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis, *

miséricors et miserátor et iustus.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †

dispónet res suas in iudício, *

quia in ætérnum non commovébitur.

In memória ætérna erit iustus, *

ab auditióne mala non timébit.

Parátum cor eius, sperans in Dómino, †

confirmátum est cor eius, non timébit, *

donec despíciat inimícos suos.

Distríbuit, dedit paupéribus; †

iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *

cornu eius exaltábitur in glória.

Peccátor vidébit et irascétur, †

déntibus suis fremet et tabéscet. *

Desidérium peccatórum períbit.

Ant. Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem; fiat volúntas tua.

Ant. 3 Martínus epíscopus migrávit a sǽculo; vivit in Christo gemma sacerdótum.

Canticum
Hymnus adorationis

Ap 15, 3-4

Magna et mirabília ópera tua, *

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ, *

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine, *

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus, †

quóniam omnes gentes vénient
et adorábunt in conspéctu tuo, *

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Ant. Martínus epíscopus migrávit a sǽculo; vivit in Christo gemma sacerdótum.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 1-4

Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

RESPONSORIUM BREVE

Hic est fratrum amátor, * Qui multum orat pro pópulo. Hic est.

Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis. * Qui multum orat pro pópulo. Glória Patri. Hic est.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. O beátum pontíficem, qui totis viscéribus diligébat Christum regem et non formidábat impérii principátum! O sanctíssima ánima, quam etsi gládius persecutóris non ábstulit, palmam tamen martýrii non amísit!

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. O beátum pontíficem, qui totis viscéribus diligébat Christum regem et non formidábat impérii principátum! O sanctíssima ánima, quam etsi gládius persecutóris non ábstulit, palmam tamen martýrii non amísit!

PRECES

Iesum, qui sperántes in se non derelínquit, húmili deprecatióne rogémus:

Deus noster, exáudi nos.

Illuminátor noster, Christe Dómine, Ecclésiam tuam illústra lúmine tuo,

ut géntibus prǽdicet te, magnum pietátis sacraméntum, manifestátum in carne.

Deus noster, exáudi nos.

Sacerdótes et minístros Ecclésiæ tuæ serva,

ut, cum áliis prædicáverint, ipsi fidéles in tuo servítio inveniántur.

Deus noster, exáudi nos.

Qui pacem mundo præstitísti per sánguinem tuum,

discórdiæ peccátum et belli flagéllum avérte.

Deus noster, exáudi nos.

Grátiæ tuæ cópia coniugátis auxiliáre,

quo perféctius signíficent Ecclésiæ tuæ mystérium.

Deus noster, exáudi nos.

Omnibus concéde defúnctis véniam peccatórum,

ut per misericórdiam tuam inter sanctos respírent.

Deus noster, exáudi nos.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui in beáto Martíno epíscopo sive per vitam sive per mortem magnificátus es, ínnova grátiæ tuæ mirabília in córdibus nostris, ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2023 J. Vidéky